monumenta.ch > Plinius > sectio 162

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 162
{CII} Theombrotion XXX schoenis a Choaspe nasci, pavonis picturis similem, odore eximio; hanc a regibus Persarum bibi contra omnia corporum incommoda; a stabilitate [mentis et iustitiae], eandem semnion a potentiae maiestate appellari. - Aliam deinde adamantida, Armeniae Cappadociaeque alumnam; hac admota leones resupinari cum hiatu lasso. nominis causam esse quod conteri nequeat. - Arianida in Arianis gigni, igneam colore; colligi, cum sol in leone sit. huius tactu peruncta oleo ligna accendi. -